- VESTALES
- VESTALESa Pompilio Numa primo institutae sacerdotes, perpetui ignis custodes quatuor; qui numerus dein ad senarium auctus est. Hae primô decenniô facienda discunt: secundô faciunt: reliquô autem decenniô alias edocent, post quod tempus nubete possunt. Honoribus quoque multis ornantur: Inter quos, si casu in quemquam inciderint, ad capitale supplicium ductum, eum necari non licet. Si autem aliqua virginitatem perdiderit, viva ad portam, quam Collinam vocant, defodiebatur ibi moritura. Erat sacerdotium Albâ oriundum, habens de publico stipendium, eligebaturque Vestalis Patrima Matrima, quae inter capiendum a Pontifice M. Amata appellebatur. Capiebantur autem illae, parvae ac tenerâ aetate, adeoque certae pudicitiae et vitii expertes; nec capi fas erat minorem quam annos sex; aut maiorem quam annos 10. natam. Imo nec multae nec crebrae istae lectiones; cum aegre Parentes in hanc velut custodiam et coactam virginitatem suas permitterent filias. Quatuor, quas primus legit Numa, erant Gegania, Verania, Canuleia et Tarpeia: Duas dein alias Servius Tullius addidit, sive ante eum potius Tarquinius Priscus, qui numerus postea constanter obtinuit. Cepit itaque primas ipse Numa, et ius deinceps capiendi apud Reges esse voluit: Postea pulsis Regibus, Pontifex Max. in locum venit; sed non liberâ prorsus, verum legibus suis adstrictâ electione, continebaturque Papiâ lege, ut Virgines viginti legerentur. Magnô satis numerô ad unam capiendam; sed causa erat, ut sors levior evaderet, sic sparsa per plures. Capiebantur vero e Populo, A. Gell. l. 1. c. 12. adeoque non a Patriciis solum, sed et e Plebeiis. Quod proin Augusti aevô etiam ex Libertinis captae sunt, praeter legem moremque fuit. Fiebat sortitio illa in Contione. Comitiis puta Curiatis, ut coram testibus res fieret, et dignitas etiam hinc Sacerdotio accresceret. Ipsa sortitio adhibita, ut divinitus legi excerpique e pluribus talis videretur. Ita deductae in Atrium Vestae, habitationi earum destinatum, in ceremoniis instruebantur per annos decem: per totidem exercebant munus: ultimô decenniô alias instruebant; sicque 30. annos in Atrio manere tenebantur, quô tempore exactô liberae erant. Vetustissima, Maxima dicebatur, quod ad aetatem referendum. officium erat triplex, Vigilare, ne aeternus ignis exstingueretur: Adservare aeternum Imperii pignus sive (variant tamen Auctores) delapsum caelô Palladium; quod viris videre nefas, imo et Pontificibus, utpote velamentô obductum: Sacrificare tandem, quod fere assiduum; quod quô cultu peregerint, docet Festus in voce Suffibulum. Praemia et honores hi erant: 1. Ius testandi habebant, vivô Patre. 2. Praemia, ex Augusti instituto, quae trium liberorum Matres habebant. 3. Lictor honoris causâ praecedebat. 4. Morte liberabant reum, si fortuito illi obviae fuissent factae. Quod si contra quis Lecticam, quâ vectabantur, per lasciviam subiisset, morte luebat. Vitrae capitis erant ornamentum, vestis alba cum purpureo limbo: Iocus in Theatro peculiaris, Augustae sedes inter Vestalium, C. Tacit. l. 4. Annal. c. 16. et quidem contra Praetoris tribunal, Sueton. Aug. c. 44. Solis Virginibus Vestalibus locum in Theatro separatim et contra Praetoris tribunal dedit etc. Vide inprimis A. Gellium, locô cit. ubi Virgo Vestae quid aetatis, ex quali samilia et quô ritu, quibusque ceremoniis et religionibus et quô nomine a Pontif. Max.capi consueverit: et quô statim iure esse inceperit, simul atque capta est: quodque nec illa intestato cuiquam, nec ei intestatae quisquam haeres fuerit, pluribus pertractat, ut et supra aliquid ubi de Pudicis Vestae, it. verbô Capere. Vestalem, in lucerna pervetusta aerea, cum indusio subuculave super nudo, podere scil. ut ait Sucherius, et tunica poderi superinduta, ad pedes longiore auterius apertâ et incinctâ, integrâ tandem ricâ seu maforte aut antiquo bardocucullo, exhibet e Gazophylacio Galvaniano Fortun. Licetus, de reconditis Antiqq. lucernis, l. 6. c. 83. ubi multa egregia de sacris istiusmodi Vestae Virginibus. Vide quoque Vesta et Vestalia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.